Hľadaný výraz: Mt 12,1-8; Mk 2,23-28; Lk 6,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”. 3 At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7 Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.

23 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”. 25 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? 26 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”. 27 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.

1 Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”. 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”. 5 Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.

1

mail   print   facebook   twitter